Evangelium Secundum Marcum*

Caput 15: Versus 14

Pilatus vero.Multas occasiones dedit Pilatus liberandi Salvatorem, primo justo conferens latronem, deinde inferens:Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum?Cumque respondissent:Crucifigatur,non statim acquievit, sed secundum suggestionem uxoris quae mandaverat ei (ut Matthaeus dicit):Nihil tibi et justo illiMatth. 27., respondens ait:Quid enim mali fecit?Quod dicendo, Jesum absolvit.At illi magis,etc. David:Circumdederunt me canes multiPsal. 21., etc. Isaias:Exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas: et justitiam, et ecce clamorIsa. 5.. Jeremias:Facta est haereditas mea mihi sicut leo in silva: dedit contra me vocemJer. 12..
(* Traductions européennes)